sábado, 10 de setembro de 2011

Virgílio




Publius Vergilius Maro

Publius Vergilius Maro, vulgo Virgilius, fuit egregius poeta Latinus. Opus praeclarissimum Aeneis habetur, quod carmen heroicum ultimis condidit annis; de quo vide infra.

Vita Vergilii

Mantuae Idibus Octobribus anno 70 a.C.n. modico genere natus est; nam pater fuit figulus, quiapium cultu et adquirendis silvis divitias suas auxit, filia apparitoris mater Magia Pollia. A Sirone Epicureo Neapoli litteras didicit, tum Cremonae, Mediolani, Romae. Honoribus valetudine varia aegrotans non studebat, sed arti poeticaeCatullum Lucretiumque secutus totum se dedit. Romae Epidius artis rhetoricae doctor, qui Octavianum et Antonium docuerat, eloquentia eum erudivit. Cum causam oraret, pavidus orator habebatur. Apud Suetonium, rerum scriptorem scriptum legimus rudimentum Vergilii artis poeticae, quod primum fuisse dicitur Ballistam magistrum illudens (cf. Vita Verg. 3):

Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus,
Nocte die tutum carpe, viator, iter.

Cremona auxilium auctoribus Caesaris caedium, qui anno 70 apud Philippos victi sunt, lata veteranis huiusce belli sola his in locis sita, quorum in numero villa Vergilii erat, praemio data.

Post mortem

Vergilio mortuo, multi Christiani putaverunt eum Christianum fuisse. Quarto Eclogarum poemate, Vergilius scripserat de infante qui mundum recturum esset—et multi putabant illum de Iesu Christo dixisse.

Ergo homines actionem appellatum "Sors Virgiliana" quae fortuitum versum ex Aeneide carpere erat habuerunt. Hic versus hominem dixit quomodo viveret.

Nomen Vergilii nonnumquam Virgilius est traditum a hominibus, qui illum magum fuisse ob eamque rem virga usum esse.

Dicta Vergilio tributa

Mantua me genuit. Calabri rapuere. Tenet nunc
Parthenope. Cecini pascua, rura, duces.

Vergilii opera

  • Bucolica sive Eclogae X quas triennio perfecit.
  • Georgicon libri IV, qui sunt de agricultura; quos septem perfecit annis.
  • Aeneidos libri XII. Sunt de Aenea, viro Troiano, qui in Africam perfugit et inde in Latium venit, ubi Lavinium urbem condidit; quos undecim perfecit annis.

Carmina minora Vergilio attributa, quae sub nomine Appendicis Vergilianae nota sunt:

Opera Vergilii in rete exhibita

§ Opera omnia

§ Vergilii opera, 1767

§ Opera, 1724

§ P. Virgilii Maronis opera, 1729

§ Aeneis

§ http://www.vox-latina-gottingensis.de/scripta/vergil/veraen01.htm Aeneis

§ http://www.thelatinlibrary.com/verg.html Aeneis

§ Georgica

§ http://www.vox-latina-gottingensis.de/scripta/vergil/vergeo01.htm Georgica

§ Eclogae (Bucolica)

§ http://www.vox-latina-gottingensis.de/scripta/vergil/verecl01.htm Ecloga

§ http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Verg.+Ecl.+1.1 Ecloga

fonte: http://la.wikipedia.org/wiki/Publius_Vergilius_Maro