terça-feira, 19 de agosto de 2014

Sanctus Ioannes Bosco, magnus gigans caritatis

                                        
         


  Sanctus Ioannes Bosco


Saeculo undevicesimo , magnus gigans caritatis surrexist in quodam Italiae pago.Pauper et sine adiutorio hominum, a Deo tantum virtutem et gratiam suscipĭens, opĕri magnamimo educationis inopum puerorum se dedit. Horum magnum numerum servavit a pravis moribus; multos, qui plane rudes erant, ad artes liberales duxit; ad alios fere innumerabiles.

pracepta legis divinae et civilis societatis portavit; paucos, vero, et electos ad Christi sanctuarium duxit, ut ei vel episcopis essent ediutores. Omnes amabat sed pauperes e derelictos praeferebat. Ideo eius familia, quae est Societas Salesiana, quam omnes sive inopes sive divites laudant, mire crevit. Eius filii spirituales in nostra quoque patria sunt fortiterque adlabōrant ut omnes sint fideles Christi et Brasiliae subditi.